Vindicta Salvatoris

Avenging of the savior

Ed. Constantin von Tischendorf

This version of the Latin text was edited by Constantin von Tischendorf, (see citation below).  There is also an Old Church Slavonic version  (which I do not have) and a Saxon English one (which I also do not have), that Tischendorf believed to be a translation of the Latin version (although not all scholars agree).  Please notify me of any errors -- they are probably my fault. 
     -Alan Humm
Tischendoerf, Constantinus de, ed. (1876), Evangelia Apocrypha. Pp. 471-486 (Leipsig: Herman Mendelssohn).
In English this is generally called The avenging of the savior, and can be found, along with and introduction and notes here.

INCIPIT VINDICTA SALVATORIS.

1 In diebus Tiberii Caesaris imperatoris, Herode tetrarcha, sub Pontic Pilato traditus fuit Christus a Iudaeis et revelatus a Tiberio.

In diebus illis erat Titus regulus sub Tiberio in regione Equitaniae in civitate Libiae quae dicitur Burgidalla. Titus namque vulnus habebat in nare dextra propter cancrum, et habebat faciem dilaceratam usque ad oculum. 2 Exivit qui- dam homo de Iudaea nomine Nathan filius Naum: erat enim Ismaelita, qui pergebat de terra in terram et de mari in mare et in omnibus finibus terrae. Nathan vero missus a Iudaea ad Tiberium imperatorem ad portandum pactum eorum ad urbem Romanam. Erat autem Tiberius insanus et ulceribus et febribus plenus, novemque genera leprae habebat. 3 Voluitque Nathan ad urbem Romanam pergere. Insufflavit vero ventus septentrionalis et impedivit navigium illius, et deduxit eum ad portum Libiae civitatis. Videns autem Titus navem venientem cognovit quod de Iudaea esset: et admirati sunt omnes et dixerunt quod nunquam viderant aliquod lignum sic inde venisse. 4 Iussit autem Titus nauclerum venire ad se, et interrogavit quisnam esset. Et dixit Ego sum Nathan filius Naum de genere Imaelitarum, et subditus sum in Iudaea Pontio Pilato. Et missus sum ut irem ad Tiberium imperatorem Romanum ad portandum pactum de Iudaea. Et irruit validus ventus in mari et adduxit me in terram quam nescio.

5 Et ait Titus Si aliquando posses invenire aliquam rem aut pigmentorum aut herbarum quae valeret curare vulnus quod in facie habeo, ut vides, ut sanus fierem et reciperem sanitatem pristinam, multis bonis erogarem te. 6 Dixitque ei Nathan Nescio, neque talia novi, domine, qualia tu mihi dicis. Sed tamen si fuisses praeterito tempore in Ierusalem, ibi invenisses electum prophetam, cui nomen erat Emanuel: ipse enim salvum faciet populum a peccatis eorum. Qui primum signum in Cana Galileae de aqua vinum fecit, et verbo suo leprosos mundavit, nato caeco oculos illuminavit, paralyticos sanavit, daemones effugavit, tres mortuos suscitavit: mulierem in adulterio deprehensam, iudicatam a Iudaeis ut lapidaretur, liberavit: et aliam mulierem nomine Veronicam quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis et accessit ad eum retro et tetigit fimbriam vestimenti eius, et sanavit eam: et de quinque panibus et duobus piscibus quinque millia hominum satiavit, exceptis parvulis et mulieribus, et remanserunt de fragmentis duodecim scophini: ista omnia et alia multa ante suam passionem completa sunt. Post resurrectionem suam vidimus eum in carne sicut ante fuerat. 7 Dixit autem Titus ad eum Quomodo resurrexit a mortuis, quia mortuus fuit? Respondens autem Nathan dixit Manifeste mortuus fuit et in cruce suspensus et iterum de cruce depositus, et per tres dies iacuit in sepulcro : deinde resurrexit a mortuis, et descendit ad infernum, et patriarchas et prophetas et omne genus humanum liberavit: deinde apparuit discipulis suis et manducavit cum illis: deinde viderunt eum ascendentem in coelum. Et sic Veritas est, hoc omne quod dico vobis. Vidi ego oculis meis et tota domus IsraeL 8 Et dixit Titus in verbis suis Vae tibi, Tiberi imperator, plenus ulceribus et a lepra circumdatus, quia tale scandalum commissum est in regno tuo; quod tales leges in Iudaea fecisti, in terra nativitatis domini nostri Iesu Christi, qui apprehenderunt regem et gubematorem populonun occiderunt, et non fecerunt eum venire ad nos ut te curaret a lepra et me mundaret ab infirmitate mea: propter quod si fuissent ante faciem meam, cum meis manibus occiderem eorum Iudaeorum corpora et in lignum crudum suspenderem, quia perdiderunt dominum meum, et non fuerunt digni oculi mei videre faciem suam. 9 Et cum hoc dixisset, statim cecidit vulnus de facie eius Titi, et restituta est sanitati caro et facies eius. Et omnes infirmi qui ibidem erant salvi facti sunt in illa hora. Exclamavit autem Titus simul cum omnibus voce magna dicens Rex meus et deus meus, quia nunquam te vidi et sanum me fecisti, iube me ambulare cum navigio super aquas in terram nativitatis tuae, ut faciam vindictam de inimicis tuis; et adiuva me, domine, ut possim eos delere et mortem tuam vindicare: tu domine trade eos in manu mea. 10 Et cum hoc dixisset, praecepit se baptizari. Vocavit autem ad se Nathan et dixit ei Quomodo vidisti baptizari eos qui in Christo credunt? Venias ad me et baptiza me in nomine patris et filii et spiritus sancti, amen. Nam et ego firmiter credo in dominum Iesum Christum ex toto corde meo et ex tota anima mea: quia nusquam est alius in universo mundo qui me creavit et a vulneribus me salvum fecit.

Et cum hoc dixisset, nuntios misit ad Vespasianum cum omni festinatione venire cum viris fortissimis, sic paratis quasi ad bellum.

11 Tunc Vespasianus tulit secum quinque millia viros armatos, et concurrerunt ad Titum. Et cum venissent ad civitatem Libiae, dixit ad Titum Quidnam est quod huc me venire fecisti? Ille autem dixit Scias quod Iesus venit in hunc mundum, et in Iudaea in loco qui dicitur Bethleem natus est, et traditus fuit a Iudaeis et flagellatus et crucifixus in calvario monte, et tertia die resurrexit a mortuis: et viderunt eum discipuli eius in eadem carne qua natus est: et manifestavit se discipulis eius, et crediderunt in eum. Et nos quidem volumus discipuli eius fieri. Nunc eamus et deleamus inimicos eius de terra, ut nunc cognoscant quia non est similis domino deo nostro super faciem terrae.

12 Consilio autem inito exierunt de civitate Libiae quae dicitur Burgidalla, et ascenderunt in navigio et perrexerunt Ierosolimam, et circumdederunt regnum Iudaeorum et coeperunt mittere illos in perditionem. Cum audissent reges Iudaeorum eorum opera et dissipationem terrae, irruit timor super eos et turbati sunt valde. Tunc Archelaus est turbatus in sermonibus suis et dixit filio suo Fili, accipe regnum meum et iudica illud, et apprehende consilium cum aliis regibus qui sunt in terra Iuda, ut possitis evadere de inimicis nostris. Et cum hoc dixisset, evaginavit gladium suum et incubuit super eum, et flexit gladium suum acutissimum et inseruit in pectore suo, et fuit mortuus. 13 Filius autem coniungit se cum aliis regibus qui sub ipso erant, et acceperunt consilium intra se et conduxerunt intra Ierusalem cum optimatibus eorum qui fuerunt in consilio suo, et steterunt ibidem annis septem. 14 Ceperunt autem consilium Titus et Vespasianus ut civitatem illorum circumdarent. Et ita fecerunt Impletis autem septem annis aggravata est valde fames, et pro necessitate panis coeperunt terram comedere. 15 Tunc omnes milites qui fuerunt de quatuor regibus apprehenderunt consilium intra se et dixerunt Nos autem morituri sumus: quid faciet nobis deus? aut quid prodest nobis vita nostra, quia venerunt Bomani nostrum locum et gentem accipere? Melius est nobis ut nosmetipsos interficiamus, quam dicant Romani quod illi occidissent nos et fecissent super nos victoriam. Et extraxerunt gladios suos et percusserunt se, et mortui sunt numero duodecim millia hominiun ex ipsis. 16 Tunc factus est foetor magnus in civitate illa ex cadaveribus illorum mortuorum. Et timuerunt timore magno valde reges eorum usque ad mortem, et non potuerunt sustinere foetorem illorum nec sepelire eos nec foris civitatem illos proiicere. Et dixerunt intra se Quid faciemus? Nos quidem tradidimus in mortem Christum, et iam nos ad mortem traditi sumus. Declinemus capita nostra et tradamus claves civitatis ad Romanes, quia iam ad mortem tradidit nos deus. Statimque ascenderunt muros civitatis et clamaverunt omnes voce magna dicentes Tite et Vespasiane, accipite claves civitatis, quae vobis datae sunt per Messiam qui dicitur Christus.

17 Tunc tradiderunt se in manibus Titi et Vespasiani, et dixerunt Diiudicate nos, cum debeamus mori, quia Christum nos iudicavimus et sine causa traditus fuit. Titus et Vespasianus apprehenderunt eos, et ex parte lapidaverunt, et ex parte suspenderunt in lignum, pedes sursum et caput deorsum, et lanceis percusserunt eos; alios autem tradiderunt in venditionem, et alios diviserunt inter se,.et fecerunt quatuor partes sicut et illi fecerunt de vestimentis domini. Et dixerunt Vendiderunt Christum triginta argenteis, et nos vendamus triginta ex ipsis pro uno denario: et sic fecerunt. Et cum hoc fecissent, apprehenderunt omnes terras Iudaeae et Ierusalem.

18 Tunc inquisitionem miserunt de facie sive vultu Christi, quomodo possent invenire eum. Et invenerunt mulierem nomine Veronicam habentem eum. Tunc apprehenderunt Pilatum et miserunt eum in carcerem custodiendum a quatuor quaternionibus militum ad ostium carceris. 19 Tunc statim miserunt nuntios suos ad Tiberium imperatorem urbis Romanae ut mitteret Velosianum ad se. Et dixit ei Accipe omne quod necesse est tibi in mari et descende in Iudaeam et inquire unum de discipulis eius qui dicebatur Christus et dominus, ut veniat ad me et in nomine dei sui curet me a lepra et infirmitatibus quibus quotidie nimis gravor et a vul- neribus meis, quia ego male iaceo. Et mitte super reges Iudaeorum qui sunt imperio meo subditi fortias tuas et terribilia tormenta, quia occiderunt Iesum Christum dominum nostrum, et condemna eos ad mortem. Et si inveneris ibi talem hominem qui me possit liberare ab ista mea infirmitate, ego credam in Christum filium dei et baptizabo me in nomine ipsius. Et Velosianus dixit Domine imperator, si invenero talem hominem qui nos iuvare et liberare possit, qualem ei promittam mercedem? Dixit autem ei Tiberius Dimidium regni sine fallo, ut sit in manu eius.

20 Tunc Velosianus statim perrexit et ascendit in navem et levavit velum in navigio, et perrexit per mare navigando. Navigavit autem uno anno et diebus septem, quibus pervenit Ierosolimam. Et statim iussit aliquos ex Iudaeis venire ad eius potentiam, et diligenter coepit inquirere quae fuerant gesta de Christo. 21 Tunc Ioseph ab Arimathia civitate et Nicodemus insimul convenerunt. Nicodemus autem dixit Ego vidi eum, et scio vere quia ipse est salvator mundi. Ioseph autem dixit ei Et ego deposui eum de cruce et posui eum in monumento novo, quod erat excisum de petra. Et Iudaei tenuerunt me clausum in die parasceve ad vesperam: et dum starem in oratione die sabbati, suspensa est domus a quatuor angulis, et vidi dominum Iesum Christum sicut fulgur lucis, et prae timore cecidi in terram. Et dixit ad me Respice in me, quia ego sum Iesus, cuius corpus sepelisti in monumento tuo. Et ego dixi ei Ostende mihi sepulcrum ubi posui te. Et Iesus tenens manum meam dextera sua adduxit me in locum ubi sepelivi eum.

22 Venit autem et mulier nomine Veronica et dixit ei Ego autem tetigi in turba fimbriam vestimenti eius, quia annis duodecim sanguinis fluxum passa sum, et statim sanavit me. 23 Tunc dixit Velosianus ad Pilatum Tu Pilate impie et crudelis, quare interfecisti filium dei? Pilatus autem respondit Gens sua et pontifices Annas et Cayphas illum tradidenint mihi. Velosianus dixit Impie et crudelis, morte dignus es et poena crudeli. Et remisit eum in carcerem. 24 Et Velosianus demum inquisivit faciem sive vultum domini. Dixerunt ei omnes qui ibidem erant Mulier nomine Veronica est quae habet vultum domini in domo sua. Et statim iussit eam ante potentiam suam adduci. Et dixit ad eam Tu habes vultum domini in domo tua? At illa negavit. Tunc Velosianus iussit eam mitti in totmentis, donec vultum domini insinuaret. Illa autem coacta dixit Ego habeo illum in sindone munda, domine mi, et quotidie adoro illum. Velosianus dixit Monstra mihi illum. Tunc illa ostendit vultum domini. Velosianus ut vidit illum, prostravit se in terram; et promto corde et recta fide apprehendit eum et involvit in sindone aurea et collocavit eum in scrinio, et sigillavit annulo suo. Et iuravit cum sacramento et dixit Vivit dominus deus et pro salute Caesaris, non videbit eum amplius homo super faciem terrae usque quo videam faciem domini mei Tiberii. 25 Et cum hoc dixisset, optimates qui erant Iudaeae optimi apprebenderunt Pilatum ut ducerent ad portum maris. Ille autem apprehendit vultum domini cum omnibus discipulis suis et omnibus stipendiis suis, et eadem die ascenderunt navem. 26 Tunc Veronica femina dereliquit omnia quae possidebat pro amore Christi et secuta est Velosianum. Et dixit ad eam Velosianus Quid vis aut quid quaeris, mulier? At illa respondit Ego quaero vultum domini nostri Iesu Christi, qui me illuminavit non meis meritis sed per suam sanctam pietatem. . . . Redde mihi vultum domini mei Iesu Christi: nam hoc morior desiderio bono. Si autem non reddideris mihi, non dimittam eum, usque dum videam ubi ponetis eum: quia ego miserrima serviam ei omnibus diebus vitae meae. Credo enim quod ipse redemptor meus vivit in aeternum.

27 Tunc Velosianus iussit mulierem Veronicam deportari secum in navem. Et elevatis velis navigio pergere coeperunt in nomine domini, et navigaverunt per mare. Titus vero cum Vespasiano conscenderunt in Iudaeam, vindicantes omnes nationes terrae illorum. Anno complete pervenit Velosianus ad urbem Romanam, dimisit navigium suum in flumine quod dicitur Tiberis sive Tiber, et intravit civitatem quae vocatur Roma. Et misit nuntium suum ad dominum suum Lateranensem Tiberium imperatorem de adventu suo felici.

28 Tunc Tiberius imperator audito nuntio Velosiani summe gavisus est, et iussit ut veniret ad faciem. Qui cum venisset, vocavit eum dicens Velosiane, quamodo venistii, et quid vidisti in regione Iudaeae de Christo domino et discipulis eius? Indica mihi quaeso sanaturum me de infirmitate mea ut possim subito mundari a lepra iata quam habeo super corpus meum, et totum regnum meum in potestate tibi et sibi trado.

29 Dixit autem Velosianus Domine mi imperator, ego servos inveni Titum et Vespasianum in Iudaea timentes dominum, et mundati sunt ab omnibus ulceribus et passionibus suis. Et inveni per Titum omnes reges et dominatores Iudaeae suspensos; Annas et Cayphas lapidati sunt, Archelaus in semetipso lanceatus; Pilatum autem in Damasco dimisi ligatum et in carcere positum sub fida custodia. Sed etiam de Iesu comperi, in quem pessime Iudaei irruerunt cum gladiis et fastibus et armis et crucifixerunt eum, qui nos debuit liberare et illuminare et venire ad nos, et suspenderunt eum in ligno. Et venit Ioseph ab Arimathia et Nicodemus cum eo, ferens mixturae myrrhae et aloes quasi libras centum propter corpus Christi ungendum: et deposuerunt eum de cruce et posuerunt in monumento novo. Tertia autem die certissime resurrexit a mortuis, et manifestavit se discipulis suis in eadem carne in qua natus fuerat Demum post quadraginta dies viderunt ascendentem in coelum. Multa quidem et alia signa fecit Iesus ante passionem suam et post. Primum de aqua vinum fecit, mortuos suscitavit, leprosos mundavit, caecos illuminavit, paralyticos curavit, daemones fugavit, surdos audire fecit, mutos loqui; Lazarum quadriduanum de monumento suscitavit; multerem Veronicam quae fluxum sanguinis patiebatur duodecim annis et tetigit fimbriam vestimenti eius sanam fecit. 30 Tunc placuit domino in coelis quod filius dei, qui in hunc mundum missus protoplastus mortuus est in terris, mitteret angelum suum, et imperavit Tito et Vespasiano, ques novi in loco isto ubi est solium tuum. Et placuit deo omnipotenti quod perrexerunt in Iudaeam et Ierusalem, et apprehenderunt subditos tuos et miserunt in eo iudicio quasi quomodo fecerunt quando apprehenderunt subditi tui Iesum ei ligaverunt eum. 31 Et Vespasianus postea dixit Quid faciemus de his qui remanebunt? Titus respondit Suspenderunt illi dominum nostrum in ligno viridi et lancea percusserunt eum: nos autem suspendamus eos in ligno arido et lancea perforemus corpora eorum. Et ita fecerunt. Vespasianus autem dixit Quid de istis qui remanserunt? Titus respondit Apprehenderunt tunicam domini nostri Iesu Christi et de illa quatuor partes fecerunt: nunc apprehendamus illos et dividamus in quatuor partes, tibi unam, mihi unam, ad viros tuos aliam, et pueris meis quartam partem. Et ita fecerunt. Et dixit Yespasianus De iis qui remanserunt quid autem faciemus? Titus respondit illi Iudaei vendiderunt dominum nostrum triginta argenteis: nos autem vendamus ex eis triginta pro uno argenteo. Et ita fecerunt. Et apprahenderunt Pilatum et tradiderunt ullum mihi, et ego illum posui in carcere ad custodiendum quatour quatemionibus militum in Damasco. 32 Inde miserunt inquisitionem cum magna diligentia ad inquirendum vultum domini: et invenerunt mulierem nomine Veronicam habentem vultum domini. 33 Tunc Tiberius imperator dixit Velosiano Quomodo illum habes? Qui respondit Habeo illum in sindone munda aurea involutum pallio. Dixit autem Tiberius imperator Duc eum ad me et pande ante faciem meam, ut ego procidens in terram et genua flectens adorem eum super terram. Tunc Velosiamus expandit pallium suum cum sidone aurea, ubi erat vultus domini consignatus: et vidit eum Tiberius imperator. Qui statim adoravit imaginem domini puro corde, et mundata est eius caro sicut caro pueri parvuli. Et omnes caeci Iqarosi claudi muti surdi et variis detenti languoribus, qui ibi aderant, sanabantur, et cutati ac ennindati sunt. 34 Tiberius autem imperator inclinato capite et flectens genua, considerans illum sermonem Beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti, ingemuit ad dominum cum lacrimis dicens Deus coeli et terrae, non me permittas peccare, sed confirma animam meam et corpus meum et colloca in regno tuo, quia in nomine tuo confido semper; libera me ab omnibus malis sicut liberasti tres pueros de camino ignis ardentis.

35 Diende dixit Tiberius, imperator Velosiano Velosiane, vidisti aliquem hominem de his qui vidissent Christum? Velosianus respondit Vidi. Dixit Interogasti quomodo baptizant eos qui credebant in Christum? Velosianus dixit Hic, domine tui, habemus unum ex discipulis ipsius Christi. Tunc praecepit vocari Nathan venire ad se. Venit ergo Nathan et baptizavit eum in nomine patris et filii et spiritus sancti, amen. Statim Tiberius imperator factus sanus ab omnibus languoribus suis ascendit super solium suam et dixit Benedictus es, domine, deus omnipotens et landabilis, qui liberasti me de laqueo mortis et mundasti me ab omnibus iniquitatibus meis, quia multum peccavi coram te, domine deus meus, et non sum dingus videre faciem tuam. Et tunc Tiberius imperator fuit instructus inomnibus articulis fidei plenarie et firma fide.

36 Ipse deus omnipotens qui est rex regum et dominantium dominus, ipse nos in fide sua protegat et defendat et liberet ab omni periculo et malo, et dignetur nos perducere ad vitam aeternam, vita temporali deficiente. Qui est benedictus in saecula saeculorum, amen.

Back to the (Non-canonical) Christian Gospels page